Упражнения

1.Согласуйте указательные местоимения is, ea, idс существительными modus, i m; argumentum, i n; fabŭla, ae f, полученные словосочетания просклоняйте.

2. Определите падежные формы словосочетаний и предложных конструкций.

Amicōrum meōrum, discipŭlis bonis, cum filiis, nautārum honestōrum, ad magistrum, in eo libro, puĕri boni, incŏlas libĕros, totam vitam, vitā meā, virum honestum, in eisdem fabŭlis, eo bello, agricolārum illōrum, filii mei, patriam nostram, cum viro honesto, eōrum nautārum, ei domĭni, ei domĭno, eam filiam, eis puĕris, ea templa.

 

3. Переведите предложения на русский язык.

А. 1.Ego tibi, tu mihi. 2. Inter nos. 3. Illas fabŭlas bonas lege, filia mea! 4. Alter ego. 5. Nec sibi, nec altĕri. 6. Pax vobiscum. 7. Ego nihil timeo, quia nihil habeo. 8. Homo doctus semper in se divitias habet. 9. Omnia mea mecum porto. 10. Vade mecum! 11. Saepe ad me scribe, mi amīce! 12. Veni ad me; ad te saepe venio.

В. 1. Ille puer libros amat. 2. Illi puĕri libros legunt. 3.Filia illīus viri puella bona et pulchra est; eam amo. 4. Is medĭcus filiam meam curat; eius artificium notum est; ei credo. 5. Qui discit sine libro, is aquam haurit cribro (cribrum, i n решето). 6. Ex eādem epistŭla multa nova de vita amīci mei Hispania cognosco. 7. In ea silva multae bestiae sunt. 8. Non mihi soli vivo, sed etiam patriae.

 

4. Заполните в предложениях пропуск, вставив соответствующие формы местоимения ille, illa, illud (многоточие указывает на пропуск местоимения перед определяемым словом).

Illīus illam illum illas illos illā illi

 

1.In … silvā ambulāre amo. 2. Magister … puĕros docet. 3. Magister … puĕro de bello Troiāno narrat. 4. In … silvam venīre amas. 5. Discipŭlus … littĕras magistro suo scribit. 6. Filiam … viri amo. 7. Da mihi … librum, mi fili! 8. Puer … libros legĕre debet. 9. Ad te … viā venio. 10. Magister librum … discipŭlo dat. 11. Ad … stellas via longa est! 12. Nautae Romāni … insŭlam capiunt. 13. De natūrā … loci narra mihi, amīce! 14. Filia mea … libros habet. 15. Discipŭlus … magistro littĕras mittit. 16. In … silvā multae bestiae sunt. 17. Magister … discipŭlum laudat. 18. Filia …viri pulchra est. 19. Nautae Romāni … insŭlam defendunt. 20. Filia mea … fabŭlas audīre amat. 21. Magister de vitā … poētae nobis narrat. 22. Agricŏlae … agrum colunt.

 

Lupus in fabŭlis

Sunt duo poētae antiqui, qui saepe fabŭlas de lupo narrant: unus poēta Graecōrum, Aesōpus nomĭne, alter Phaedrus, poēta Romanōrum. Fabŭlae eorum lupum, ut bestiam saevam et feram, pingunt.

Lupus aliquando ad rivum agnum videt. Rivi aqua a lupo ad agnum fluit, sed lupus avĭdus agno clamat: «Cur mihi aquam turbas?» Et agnum misĕrum devŏrat. Sic Phaedrus narrat.

Aesōpus fabŭlam de lupo et equo narrat. Lupus equum in arvum invītat et avēnam ei promittit. Lupo in anĭmo est equum lacerāre. Sed dolus eius patet. Itaque equus salvus est.

Et puĕri et viri timent lupum eumque nomināre cavent. Lupus, ut fama est, advenīre solet, si eum memŏrant. Unde proverbium est: «Lupus in fabŭlis». Nam si quis subĭto advenit, cum de eo colloquium est, convīvae digĭtis eum monstrant et «lupus in fabŭlis» clamant.